- CIRRI
- CIRRIapud Iuvenal. Sat. 13. v. 165.Caerula quis stupuit Germani lumina, flavamCaesariem, et madidô torquentem cornua cirrô?Et Tertullian. de Virgin. vel. Debebunt et ipsi aliqua insignia sibi defendere, aut pennas Garamantum, aut stropulos Barbarorum, aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum, non sunt capilli crispi, qui rectae comae opponuntur, sed nodi crinium, cincinni, κόνδυλοι τριχῶν. Graecum est οκιῤρὸς, quô nomive duritiem omnem nodosam signisicant, aut durum tumorem: inde Aeolice κίῥρος, et Latine Cirrus. Unde Cirri Germanorum, crines in nodum torti et coacti: aliter torti crines Aethiopum, qui naturâ crispi implexi flexique ac veluti nodati; quam ob rem et cirros de huiusmodi etiam crinibus usurpârunt; quemadmodum et cirros sepiae ac polypi dicunt, quas Graeci πλεκτάνας. Nisi malis vocem deducere, a κόρσα vel κόρσος, quô nomine capillum in vertice notant Graeci: quorum aliqui superciliorum, alii temporum esse volunt. Inde cirti, crines in verticem nodô substricti; ut plutimum enim verticis crines συνεςτραμμένοι et contorti esse solent: Et porro, pro cincinnis et implexis capillis, seu extremitate crinium, quae naturaliter implexa in se reflectitur. Sed et in capillis nodô substrictis, ut erant Germanorum, extremitas implicita et cirrata est: quare vox proprie de Germanorum crinibus usurpata. Idem vero cirrus in pueris Graecorum quoque, quibus hic nodô collectus crinis μαλλὸς dicebatur et οκολλὺς. Ut et in pueris puellisque Romanorum, unde Cirrati pueri et puellae, quod nodô religatam in vertice comam haberent. Horat. Epod. od. 11. v. ult.----- ----- aut puellae candidae,Aut teretis pueri longam renodantis comam.I. e. virginis cirratae, et pueri cirrati. Ammianus, Et licet quocumque oculos flexeris, feminas affatim multas spectare cirratas, quibus, si nupsissent, per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum. Vide quoque Tertullian. d. l. Tales enim virgines erant, at mulieres cum crinibus, iisque a fronte divisis, ut supra diximus, ubi de Capillis. Accuratius concumulatio haec crinium, apud Graecos, in viris κρώβυλος, in virginibus κόρυμβος et βότρυς, in pueris οκϚ´ρπιος dicebatur, Hesych. Hinc vero Cirri in vestibus, villi scil. plures in nodum collecti et ap extremitate vestis descendentes, Gall. Houpes: qui in hoc a fimbriis, Gall. franges, differunt, quod villi hi recti sunt ac discriminati, circa extremas vestium oras, nullô nodô constricti etc. Salmas. ad Solin. p. 762. et 763.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.